Liber Exodus*

Caput 16: Versus 15

Man hu.GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7.Quid per manna filiis Israel desuper datum, nisi admiratio supernae dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur;man huvocatur, quod interpretaturQuid est hoc?quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem aeternae refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeatQuid est hoc?quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quae de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustae vitae usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.
(* Traductions européennes)